Encontrados 226 resultados para: opus
Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes eius: “Numquid ventura interrogatis me super filios meos et super opus manuum mearum mandatis mihi? (Liber Isaiae 45, 11)
Ecce, ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum; et ego creavi etiam vastatorem ad disperdendum. (Liber Isaiae 54, 16)
Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)
Quia ego Dominus diligens iudicium, odio habens rapinam et iniquitatem; et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis. (Liber Isaiae 61, 8)
iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primo in sinu eorum”. (Liber Isaiae 65, 7)
et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me et incensum obtulerunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum. (Liber Ieremiae 1, 16)
quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia, (Liber Ieremiae 10, 3)
Argentum involutum, quod de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manuum aurificis, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa haec. (Liber Ieremiae 10, 9)
Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt. (Liber Ieremiae 10, 15)
et nolite efferre onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis: sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris. (Liber Ieremiae 17, 22)
Et erit: si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati, et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus, (Liber Ieremiae 17, 24)
Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam; (Liber Ieremiae 18, 3)