Encontrados 120 resultados para: in lege
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum. (Evangelium secundum Lucam 2, 24)
At ille dixit ad eum: “In Lege quid scriptum est? Quomodo legis?”. (Evangelium secundum Lucam 10, 26)
Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere. (Evangelium secundum Lucam 16, 17)
Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)
Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
Respondit eis Iesus: “Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)
Respondit ergo ei turba: “Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis?”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 34)
Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”. (Evangelium secundum Ioannem 15, 25)
Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, (Actus Apostolorum 13, 38)
si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse”. (Actus Apostolorum 18, 15)