Encontrados 233 resultados para: in aeternum

  • Pro vepribus ascendet cupressus, et pro urtica crescet myrtus; et erit Domino in gloriam, in signum aeternum, quod non auferetur. (Liber Isaiae 55, 13)

  • Et relinques hereditatem tuam, quam dedi tibi; et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras, quoniam ignem succendistis in naribus meis; usque in aeternum ardebit”. (Liber Ieremiae 17, 4)

  • vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: “Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia eius”; et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 33, 11)

  • Et erit Asor in habitaculum thoum, deserta usque in aeternum; non manebit ibi vir, nec peregrinabitur in ea filius hominis”. (Liber Ieremiae 49, 33)

  • Et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta, sed perditus in aeternum eris”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 26)

  • Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. (Lamentationes 5, 19)

  • et statuam illis testamentum aeternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, et ultra iam non movebo populum meum Israel a terra, quam dedi illis”. (Liber Baruch 2, 35)

  • quia tu sedens es in aeternum, et nos pereuntes in aeternum. (Liber Baruch 3, 3)

  • Si in via Dei ambulasses, habitasses in pace in aeternum. (Liber Baruch 3, 13)

  • Sed qui scit omnia, novit eam, adinvenit eam prudentia sua; qui composuit terram in aeternum tempus, implevit eam iumentis quadrupedibus; (Liber Baruch 3, 32)

  • Obliti autem estis Deum, qui vos pavit, Deum aeternum, et contristastis eam, quae vos enutrivit, Ierusalem. (Liber Baruch 4, 8)

  • Exui me stola pacis, indui autem me cilicio obsecrationis meae, clamabo ad Aeternum in diebus meis. (Liber Baruch 4, 20)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina