Encontrados 385 resultados para: impietatem superbia superbia idololatria poena scripta muro mysterium interpretationem Babylonis
post haec legit omnia verba legis, benedictionem et maledictionem, secundum cuncta, quae scripta erant in legis volumine. (Liber Iosue 8, 34)
Tantum confortamini, ut custodiatis cuncta, quae scripta sunt in volumine legis Moysi, et non declinetis ab eis nec ad dexteram nec ad sinistram; (Liber Iosue 23, 6)
Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius, adoravit et reversus ad castra Israel ait: “Surgite, tradidit enim Dominus in manus vestras castra Madian”. (Liber Iudicum 7, 15)
et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque principum, ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro; et lapis ille magnus, super quem posuerunt arcam Domini, testis est usque in hunc diem in agro Iosue Bethsamitis. (Liber I Samuelis 6, 18)
Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus, quibus pavimus apud eos greges. (Liber I Samuelis 25, 16)
Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan. (Liber I Samuelis 31, 10)
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan; veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi. (Liber I Samuelis 31, 12)
si eum videris indignari et dixerit: “Quare accessistis ad urbem, ut proeliaremini? An ignorabatis quod desuper ex muro tela mittantur? (Liber II Samuelis 11, 20)
Quis percussit Abimelech filium Ierobbaal? Nonne mulier misit super eum molam versatilem de muro, et mortuus est in Thebes? Quare iuxta murum accessistis?”, dices: Etiam servus tuus Urias Hetthaeus occubuit”. (Liber II Samuelis 11, 21)
Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper; mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hetthaeus mortuus est”. (Liber II Samuelis 11, 24)
Reliqua autem gestorum Salomonis, omnia, quae fecit, et sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro gestorum Salomonis; (Liber I Regum 11, 41)
Reliqua autem gestorum Ieroboam, quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro annalium regum Israel. (Liber I Regum 14, 19)