Encontrados 298 resultados para: gentes
Erumpite et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ibi! Deduc, Domine, robustos tuos! (Prophetia Ioel 4, 11)
Consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu. (Prophetia Ioel 4, 12)
Visio Abdiae. Haec dicit Dominus Deus ad Edom. Auditum audivimus a Domino, et legatus ad gentes missus est: “Surgite, et consurgamus adversus eum in proelium!”. (Prophetia Abdiae 1, 1)
Quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi, retributio tua convertetur in caput tuum. (Prophetia Abdiae 1, 15)
Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes iugiter; et bibent et absorbebunt et erunt quasi non fuerint. (Prophetia Abdiae 1, 16)
Et properabunt gentes multae et dicent: “Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius”; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. (Prophetia Michaeae 4, 2)
Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: “Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster”. (Prophetia Michaeae 4, 11)
Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt; (Prophetia Michaeae 7, 16)
Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit gentes fornicationibus suis et nationes maleficiis suis. (Prophetia Nahum 3, 4)
Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia? (Prophetia Habacuc 1, 17)
Et profecto divitiae decipiunt virum superbum, et non perveniet ad finem; qui dilatat quasi infernus fauces suas et ipse quasi mors et non adimpletur: et congregat ad se omnes gentes et coacervat ad se omnes populos. (Prophetia Habacuc 2, 5)
Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis; propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis. (Prophetia Habacuc 2, 8)