Encontrados 235 resultados para: fili
Quam ob rem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes, (Prophetia Ezechielis 20, 27)
“Fili hominis, pone faciem tuam contra meridiem et stilla ad austrum et propheta ad saltum agri Nageb. (Prophetia Ezechielis 21, 2)
“Fili hominis, pone faciem tuam ad Ierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel. (Prophetia Ezechielis 21, 7)
Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemisce coram eis. (Prophetia Ezechielis 21, 11)
“Fili hominis, propheta et dices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est et etiam limatus; (Prophetia Ezechielis 21, 14)
Clama et ulula, fili hominis, quia hic directus est in populum meum, hic in cunctos duces Israel, qui gladio traditi sunt cum populo meo. (Prophetia Ezechielis 21, 17)
Tu ergo, fili hominis, propheta et percute manu ad manum. Et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui eos circumdat, (Prophetia Ezechielis 21, 19)
“Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae; et indicem statue, in capite viae civitatis statue. (Prophetia Ezechielis 21, 24)
Et tu, fili hominis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum; et dices: Gladius, gladius est evaginatus ad occidendum, limatus ad consumendum, ut fulgeat, (Prophetia Ezechielis 21, 33)
“Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum? (Prophetia Ezechielis 22, 2)
“Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt. (Prophetia Ezechielis 22, 18)
“Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris, (Prophetia Ezechielis 22, 24)