Encontrados 170 resultados para: benedictionem Isaac

  • Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: “Invenimus aquam”. (Liber Genesis 26, 32)

  • Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae. (Liber Genesis 26, 35)

  • Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: “Fili mi”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 27, 1)

  • Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam. (Liber Genesis 27, 5)

  • Rursum Isaac ad filium suum: “Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi?”. Qui respondit: “Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi”. (Liber Genesis 27, 20)

  • Dixitque Isaac ad Iacob: “Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non”. (Liber Genesis 27, 21)

  • Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: “Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau”. (Liber Genesis 27, 22)

  • dixit ad eum Isaac pater eius: “Accede ad me et da mihi osculum, fili mi”. (Liber Genesis 27, 26)

  • Vix Isaac benedictionem Iacob finierat, et Iacob egressus erat a patre suo Isaac, venit Esau frater eius (Liber Genesis 27, 30)

  • Dixitque illi Isaac pater eius: “Quis enim es tu?”. Qui respondit: “Ego sum filius tuus primogenitus Esau”. (Liber Genesis 27, 32)

  • Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: “Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus!”. (Liber Genesis 27, 33)

  • Qui ait: “Venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam”. (Liber Genesis 27, 35)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina