Encontrados 304 resultados para: Salomon sapientia

  • et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit, scuta quoque aurea omnia, quae fecerat Salomon. (Liber I Regum 14, 26)

  • Excelsa quoque, quae erant ex adverso Ierusalem ad dexteram partem montis Perditionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos idolo Moab et Melchom idolo filiorum Ammon, polluit rex; (Liber II Regum 23, 13)

  • Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, iuxta verbum Domini. (Liber II Regum 24, 13)

  • columnas duas, mare unum et bases, quas fecerat Salomon templo Domini; non erat pondus aeris omnium horum vasorum. (Liber II Regum 25, 16)

  • Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel; (Liber I Paralipomenon 3, 5)

  • Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 5, 36)

  • et ministrabant coram habitatione tabernaculi conventus canentes, donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem; stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio. (Liber I Paralipomenon 6, 17)

  • et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon, (Liber I Paralipomenon 14, 4)

  • necnon de Tebah et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea. (Liber I Paralipomenon 18, 8)

  • Et dixit David: “Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria”. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)

  • Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius. (Liber I Paralipomenon 22, 9)

  • Dixitque mihi: “Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea; ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. (Liber I Paralipomenon 28, 6)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina