Encontrados 317 resultados para: Lex
At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram. (Liber Genesis 8, 11)
qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae et accepit Rebeccam uxorem; et dilexit eam et consolatus est a morte matris suae. (Liber Genesis 24, 67)
Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant, (Liber Genesis 29, 13)
Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt. (Liber Genesis 33, 4)
Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius. (Liber Genesis 45, 14)
Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit. (Liber Genesis 46, 29)
Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos (Liber Genesis 48, 10)
qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et iumenta in agris. (Liber Exodus 9, 21)
Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos”. (Liber Exodus 12, 49)
Et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum inter oculos tuos, ut lex Domini semper sit in ore tuo; in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto. (Liber Exodus 13, 9)
Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. (Liber Exodus 28, 16)
quadrangulum duplex mensurae palmi. (Liber Exodus 39, 9)