Encontrados 387 resultados para: Iacob et Esau

  • Dixitque Laban ad Iacob: “En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te. (Liber Genesis 31, 51)

  • Deus Abraham et Deus Nachor iudicent inter nos”. Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac; (Liber Genesis 31, 53)

  • Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei. (Liber Genesis 32, 2)

  • Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom. (Liber Genesis 32, 4)

  • Praecepitque eis dicens: “Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem. (Liber Genesis 32, 5)

  • Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris”. (Liber Genesis 32, 7)

  • Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas (Liber Genesis 32, 8)

  • dicens: “Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur”. (Liber Genesis 32, 9)

  • Dixitque Iacob: “Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi", (Liber Genesis 32, 10)

  • Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. (Liber Genesis 32, 12)

  • Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat, munera Esau fratri suo: (Liber Genesis 32, 14)

  • Et praecepit priori dicens: “Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?", (Liber Genesis 32, 18)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina