Encontrados 992 resultados para: Filius Isaac

  • Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum aquae vivae. (Liber Genesis 26, 19)

  • Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: “Nostra est aqua!”. Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo. (Liber Genesis 26, 20)

  • Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum. (Liber Genesis 26, 25)

  • et locutus est eis Isaac: “Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis?”. (Liber Genesis 26, 27)

  • Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et profecti sunt ab eo cum pace. (Liber Genesis 26, 31)

  • Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: “Invenimus aquam”. (Liber Genesis 26, 32)

  • Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae. (Liber Genesis 26, 35)

  • Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: “Fili mi”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 27, 1)

  • Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam. (Liber Genesis 27, 5)

  • Rursum Isaac ad filium suum: “Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi?”. Qui respondit: “Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi”. (Liber Genesis 27, 20)

  • Dixitque Isaac ad Iacob: “Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non”. (Liber Genesis 27, 21)

  • Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: “Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau”. (Liber Genesis 27, 22)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina