Encontrados 451 resultados para: Esset
Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo. (Evangelium secundum Marcum 5, 18)
Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga. (Evangelium secundum Marcum 5, 29)
Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem. (Evangelium secundum Marcum 5, 33)
Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “Desertus est locus hic, et hora iam est multa; (Evangelium secundum Marcum 6, 35)
Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. (Evangelium secundum Marcum 6, 47)
In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: (Evangelium secundum Marcum 8, 1)
Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “a mortuis resurgere”. (Evangelium secundum Marcum 9, 10)
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “Quid in via tractabatis?”. (Evangelium secundum Marcum 9, 33)
At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior. (Evangelium secundum Marcum 9, 34)
Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: (Evangelium secundum Marcum 9, 36)
Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim. (Evangelium secundum Marcum 11, 11)
Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate. (Evangelium secundum Marcum 11, 19)