Encontrados 6180 resultados para: Dominus Deus Israel

  • Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus. (Liber Genesis 7, 5)

  • duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe. (Liber Genesis 7, 9)

  • Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris. (Liber Genesis 7, 16)

  • Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. (Liber Genesis 8, 1)

  • Locutus est autem Deus ad Noe dicens: (Liber Genesis 8, 15)

  • Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci. (Liber Genesis 8, 21)

  • Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram. (Liber Genesis 9, 1)

  • Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo: (Liber Genesis 9, 8)

  • Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas: (Liber Genesis 9, 12)

  • Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. (Liber Genesis 9, 17)

  • Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem! Sitque Chanaan servus eius. (Liber Genesis 9, 26)

  • Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius”. (Liber Genesis 9, 27)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina