Encontrados 1869 resultados para: Cultu Domini
Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. (Epistula II ad Corinthios 11, 31)
Gloriari oportet; non expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes Domini. (Epistula II ad Corinthios 12, 1)
Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 13)
alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini. (Epistula ad Galatas 1, 19)
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. (Epistula ad Galatas 6, 18)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, (Epistula ad Ephesios 1, 3)
ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, (Epistula ad Ephesios 1, 17)
Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini. (Epistula ad Ephesios 5, 17)
Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri, (Epistula ad Ephesios 5, 20)
Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. (Epistula ad Ephesios 6, 4)
Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum. (Epistula ad Ephesios 6, 9)