Encontrados 39 resultados para: Beati
Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. (Evangelium secundum Lucam 6, 21)
Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 22)
Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “Beati oculi, qui vident, quae videtis. (Evangelium secundum Lucam 10, 23)
At ille dixit: “Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. (Evangelium secundum Lucam 12, 37)
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi. (Evangelium secundum Lucam 12, 38)
Si haec scitis, beati estis, si facitis ea. (Evangelium secundum Ioannem 13, 17)
Dicit ei Iesus: “Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 29)
“Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. (Epistula ad Romanos 4, 7)
secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi. (Epistula I ad Timotheum 1, 11)
Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini, (Epistula I Petri 3, 14)
Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)