Liber Psalmorum, 72
1. psalmus Asaph quam bonus Israël Deus his qui recto sunt corde
2. mei autem pæne moti sunt pedes pæne effusi sunt gressus mei
3. quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
4. quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
5. in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
6. ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
7. prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
8. cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt
9. posuerunt in cælum os suum et lingua eorum transivit in terra
10. ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
11. et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
12. ecce ipsi peccatores et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias
13. et dixi ergo sine causa justificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas
14. et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
15. si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
16. et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
17. donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
18. verumtamen propter dolos posuisti eis dejecisti eos dum adlevarentur
19. quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam
20. velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges
21. quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
22. et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
23. ut jumentum factus sum apud te et ego semper tecum
24. tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me
25. quid enim mihi est in cælo et a te quid volui super terram
26. defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in æternum
27. quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te
28. mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion