1. Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;

2. præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:

3. quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

4. Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;

5. quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

6. Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:

7. quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

8. Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

9. sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.

10. Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.

11. Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.





“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina