Evangelium secundum Matthaeum, 23
1. tunc Jesus locutus est ad turbas et discipulos suos
2. dicens super cathedram Mosi sederunt scribæ et Pharisæi
3. omnia ergo quæcumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt
4. alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere
5. omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
6. amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis
7. et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
8. vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis
9. et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in cælis est
10. nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
11. qui major est vestrum erit minister vester
12. qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur
13. væ autem vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia clauditis regnum cælorum ante homines vos enim non intratis nec intrœuntes sinitis intrare
14. []
15. væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennæ duplo quam vos
16. væ vobis duces cæci qui dicitis quicumque juraverit per templum nihil est qui autem juraverit in aurum templi debet
17. stulti et cæci quid enim majus est aurum an templum quod sanctificat aurum
18. et quicumque juraverit in altari nihil est quicumque autem juraverit in dono quod est super illud debet
19. cæci quid enim majus est donum an altare quod sanctificat donum
20. qui ergo jurat in altare jurat in eo et in omnibus quæ super illud sunt
21. et qui juraverit in templo jurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso
22. et qui jurat in cælo jurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum
23. væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quæ graviora sunt legis judicium et misericordiam et fidem hæc oportuit facere et illa non omittere
24. duces cæci excolantes culicem camelum autem gluttientes
25. væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia
26. Pharisæe cæce munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
27. væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia similes estis sepulchris dealbatis quæ a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia
28. sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
29. væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia ædificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta justorum
30. et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum
31. itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt
32. et vos implete mensuram patrum vestrorum
33. serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a judicio gehennæ
34. ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem
35. ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zacchariæ filii Barachiæ quem occidistis inter templum et altare
36. amen dico vobis venient hæc omnia super generationem istam
37. Hierusalem Hierusalem quæ occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
38. ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
39. dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini