Liber Psalmorum, 108
1. in finem David psalmus
2. Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
3. locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circujerunt me et expugnaverunt me gratis
4. pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
5. et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
6. constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris ejus
7. cum judicatur exeat condemnatus et oratio ejus fiat in peccatum
8. fiant dies ejus pauci et episcopatum ejus accipiat alter
9. fiant filii ejus orfani et uxor ejus vidua
10. nutantes transferantur filii ejus et mendicent eiciantur de habitationibus suis
11. scrutetur fenerator omnem substantiam ejus et diripiant alieni labores ejus
12. non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis ejus
13. fiant nati ejus in interitum in generatione una deleatur nomen ejus
14. in memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini et peccatum matris ejus non deleatur
15. fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum
16. pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
17. et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare
18. et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora ejus et sicut oleum in ossibus ejus
19. fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper præcingitur
20. hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam
21. et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me
22. quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
23. sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustæ
24. genua mea infirmata sunt a jejunio et caro mea inmutata est propter oleum
25. et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
26. adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam
27. et sciant quia manus tua hæc tu Domine fecisti eam
28. maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus lætabitur
29. induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua
30. confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
31. quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam