1. mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum

2. da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram

3. si repletæ fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit

4. qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet

5. quomodo ignoras quæ sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre prægnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium

6. mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit

7. dulce lumen et delectabile est oculis videre solem

8. si annis multis vixerit homo et in omnibus his lætatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur præterita

9. lætare ergo juvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium

10. aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt





“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina