Evangelium secundum Lucam, 11
1. et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis ejus ad eum Domine doce nos orare sicut et Johannes docuit discipulos suos
2. et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum
3. panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
4. et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem
5. et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes
6. quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum
7. et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse jam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi
8. dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit propter inprobitatem tamen ejus surget et dabit illi quotquot habet necessarios
9. et ego vobis dico petite et dabitur vobis quærite et invenietis pulsate et aperietur vobis
10. omnis enim qui petit accipit et qui quærit invenit et pulsanti aperietur
11. quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi
12. aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem
13. si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se
14. et erat eiciens dæmonium et illud erat mutum et cum ejecisset dæmonium locutus est mutus et admiratæ sunt turbæ
15. quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe dæmoniorum eicit dæmonia
16. et alii temptantes signum de cælo quærebant ab eo
17. ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet
18. si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me dæmonia
19. si autem ego in Beelzebub eicio dæmonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi judices vestri erunt
20. porro si in digito Dei eicio dæmonia profecto prævenit in vos regnum Dei
21. cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quæ possidet
22. si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma ejus aufert in quibus confidebat et spolia ejus distribuit
23. qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit
24. cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quærens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi
25. et cum venerit invenit scopis mundatam
26. et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius pejora prioribus
27. factum est autem cum hæc diceret extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quæ suxisti
28. at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt
29. turbis autem concurrentibus cœpit dicere generatio hæc generatio nequam est signum quærit et signum non dabitur illi nisi signum Jonæ
30. nam sicut Jonas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti
31. regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus et condemnabit illos quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic
32. viri ninevitæ surgent in judicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia pænitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ et ecce plus Jona hic
33. nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
34. lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit
35. vide ergo ne lumen quod in te est tenebræ sint
36. si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te
37. et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisæus ut pranderet apud se et ingressus recubuit
38. Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium
39. et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisæi quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate
40. stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit
41. verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis
42. sed væ vobis Pharisæis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et præteritis judicium et caritatem Dei hæc autem oportuit facere et illa non omittere
43. væ vobis Pharisæis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro
44. væ vobis quia estis ut monumenta quæ non parent et homines ambulantes supra nesciunt
45. respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister hæc dicens etiam nobis contumeliam facis
46. at ille ait et vobis legis peritis væ quia oneratis homines oneribus quæ portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas
47. væ vobis quia ædificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos
48. profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem ædificatis eorum sepulchra
49. propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur
50. ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
51. a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariæ qui periit inter altare et ædem ita dico vobis requiretur ab hac generatione
52. væ vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiæ ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis
53. cum hæc ad illos diceret cœperunt Pharisæi et legis periti graviter insistere et os ejus opprimere de multis
54. insidiantes et quærentes capere aliquid ex ore ejus ut accusarent eum