1. psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus dejudicat

2. usquequo judicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma

3. judicate egenum et pupillum humilem et pauperem justificate

4. eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate

5. nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terræ

6. ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes

7. vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis

8. surge Deus judica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus





“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina