1. Salomonis. Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis;

2. iudicet populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio.

3. Afferant montes pacem populo, et colles iustitiam.

4. Iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios inopis et humiliabit calumniatorem.

5. Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem.

6. Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram.

7. Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna.

8. Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.

9. Coram illo procident incolae deserti, et inimici eius terram lingent.

10. Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent.

11. Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei.

12. Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor.

13. Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet.

14. Ex oppressione et violentia redimet animas eorum, et pretiosus erit sanguis eorum coram illo. -

15. Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro ipso semper; tota die benedicent ei.

16. Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae.

17. Sit nomen eius benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum.

18. Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus.

19. Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum; et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.





“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina