Liber Psalmorum, 21
1. In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
2. Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.
3. Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
4. Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
5. In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.
6. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.
7. Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
8. Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9. Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.
10. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.
11. In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu:
12. ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
13. Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.
14. Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
15. Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16. Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.
17. Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ;
18. dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19. Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
20. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.
21. Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
22. Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23. Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te.
24. Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.
25. Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
26. Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
27. Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.
28. Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium:
29. quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
30. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
31. Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.
32. Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.