Liber Exodus, 28
1. adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
2. faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem
3. et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi
4. hæc autem erunt vestimenta quæ facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis ejus ut sacerdotio fungantur mihi
5. accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum
6. facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito
7. duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant
8. ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
9. sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israël
10. sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero juxta ordinem nativitatis eorum
11. opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israël inclusos auro atque circumdatos
12. et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israël portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem
13. facies et uncinos ex auro
14. et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis
15. rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
16. quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine
17. ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus
18. in secundo carbunculus sapphyrus et jaspis
19. in tertio ligyrius achates et amethistus
20. in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos
21. habebuntque nomina filiorum Israël duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus
22. facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo
23. et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate
24. catenasque aureas junges anulis qui sunt in marginibus ejus
25. et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit
26. facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quæ e regione sunt superumeralis et posteriora ejus aspiciunt
27. nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem juncturæ inferioris ut aptari possit cum superumerali
28. et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat junctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari
29. portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in æternum
30. pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem quæ erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo in conspectu Domini semper
31. facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam
32. in cujus medio supra erit capitium et ora per gyrum ejus textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur
33. deorsum vero ad pedes ejusdem tunicæ per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis
34. ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum
35. et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur
36. facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino
37. ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram
38. inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quæ obtulerint et sanctificaverint filii Israël in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte ejus ut placatus eis sit Dominus
39. stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii
40. porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem
41. vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi
42. facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suæ a renibus usque ad femina
43. et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini ejus post eum