Evangelium secundum Matthaeum, 22
1. et respondens Jesus dixit iterum in parabolis eis dicens
2. simile factum est regnum cælorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
3. et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
4. iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
5. illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
6. reliqui vero tenuerunt servos ejus et contumelia adfectos occiderunt
7. rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
8. tunc ait servis suis nuptiæ quidem paratæ sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
9. ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
10. et egressi servi ejus in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletæ sunt nuptiæ discumbentium
11. intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
12. et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
13. tunc dixit rex ministris ligatis pedibus ejus et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
14. multi autem sunt vocati pauci vero electi
15. tunc abeuntes Pharisæi consilium inierunt ut caperent eum in sermone
16. et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
17. dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Cæsari an non
18. cognita autem Jesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritæ
19. ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
20. et ait illis Jesus cujus est imago hæc et suprascriptio
21. dicunt ei Cæsaris tunc ait illis reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari et quæ sunt Dei Deo
22. et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
23. in illo die accesserunt ad eum Sadducæi qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
24. dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater ejus uxorem illius et suscitet semen fratri suo
25. erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
26. similiter secundus et tertius usque ad septimum
27. novissime autem omnium et mulier defuncta est
28. in resurrectione ergo cujus erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
29. respondens autem Jesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
30. in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in cælo
31. de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
32. ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob non est Deus mortuorum sed viventium
33. et audientes turbæ mirabantur in doctrina ejus
34. Pharisæi autem audientes quod silentium inposuisset Sadducæis convenerunt in unum
35. et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
36. magister quod est mandatum magnum in lege
37. ait illi Jesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
38. hoc est maximum et primum mandatum
39. secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
40. in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetæ
41. congregatis autem Pharisæis interrogavit eos Jesus
42. dicens quid vobis videtur de Christo cujus filius est dicunt ei David
43. ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
44. dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
45. si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius ejus est
46. et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare