Liber Ecclesiasticus, 5
1. Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
2. Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
3. et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.
4. Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.
5. De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.
6. Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur:
7. misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
8. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem:
9. subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
10. Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
11. Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
12. Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
13. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
14. Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
15. Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
16. Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris:
17. super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
18. Justifica pusillum et magnum similiter.